LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA ET EXAPLA EMENDATUS
(Salterio gallicano)
|
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS
(Salterio sul testo ebraico)
|
1
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit
et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod
fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia
quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii *non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus *a facie
terrae;
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
|
1
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit
in cathedra derisorum non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum
suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit
prosperabitur
4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione
iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
|
2
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum
et adversus christum eius diapsalma
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius
praedicans praeceptum eius
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae
9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via
iusta
13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
|
2
quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges
terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum
eius
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo
Dei praeceptum
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae
9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
11 servite Domino in timore et exultate in tremore
12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
13 cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
|
3
psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo *eius; diapsalma
4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus
meus
8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum
contrivisti
9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
|
3
canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2 Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
4 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
6 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
7 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac
Deus meus
8 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum
confregisti
9 Domini est salus super populum tuum benedictio tua sempre
|
4
in finem in carminibus psalmus David
2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti
mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium diapsalma
4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum
clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus
vestris conpungimini diapsalma
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis
ostendet nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde
meo
8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
|
4
victori in psalmis canticum David
2 invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi
miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes
mendacium semper
4 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus
exaudiet cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia
vestra et tacete semper
6 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis
ostendit nobis bonum
7 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
8 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
9 in pace simul requiescam et dormiam
10 quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
|
5
in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos
tuos
7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes *omnes; qui loquuntur
mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo
ad templum sanctum tuum in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu
meo viam tuam
10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica
illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum
eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis
in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
|
5
victori pro hereditatibus canticum David
2 verba mea audi Domine intellege murmur meum
3 rex meus et Deus meus
4 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
5 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens
iniquitatem tu
6 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum
tuorum
7 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum
sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo
in templo sancto tuo in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante
faciem meam viam tuam
10 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
11 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus
decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos
quoniam provocaverunt te
12 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges
eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
13 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
|
6
in finem in carminibus pro octava psalmus David
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata
sunt ossa mea
4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam
tuam
6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis
confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis
meis stratum meum rigabo
8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus
vocem fletus mei
10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et
erubescant valde velociter
|
6
victori in psalmis super octava canticum David
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata
sunt ossa mea
4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
6 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis
stratum meum rigabo
8 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus
meis
9 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem
fletus mei
10 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
11 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et
confundantur subito
|
7
psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me
et libera me
3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum
faciat
4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra
vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge
Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et
secundum innocentiam meam super me
10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et
renes Deus
11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et
paravit illum
14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius
descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini
altissimi
|
7
pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini
2 Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et
libera me
3 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat
4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5 si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos
6 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam
meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
7 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge
ad me iudicio quod mandasti
8 et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere
9 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et
secundum simplicitatem meam quae est in me
10 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et
renum Deus iustus
11 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
12 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
13 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum
14 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus
est
15 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est
17 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua
descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini
altissimi
|
8
in finem pro torcularibus psalmus David
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut
destruas inimicum et ultorem
4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae
tu fundasti
5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora
campi
9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
|
8
victori pro torcularibus canticum David
2 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui
posuisti gloriam tuam super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos
ut quiescat inimicus et ultor
4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae
fundasti
5 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas
eum
6 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia
agri
9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
10 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
|
9
in finem pro occultis filii psalmus David
2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie
tua
5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui
iudicas iustitiam
6 increpasti gentes *et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in
saeculum *saeculi;
7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria
eorum cum sonitu
8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in
tribulatione
11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti
quaerentes te Domine
12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem
pauperum
14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in
portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in
laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus
est peccator canticum diapsalmatis
18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit
in finem
20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt
diapsalma
22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in
tribulatione
23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus
cogitant
24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore
auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine
malo
28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius
labor et dolor
29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in
spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit
pauperum
32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in
finem
33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas
tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non
invenietur
37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum *saeculi; peribitis gentes de
terra illius
38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit
auris tua
39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super
terram
|
9
victori pro morte filii canticum David
2 confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
4 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
5 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex
iustitiae
6 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et
iugiter
7 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria
eorum cum ipsis
8 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
9 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
10 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
11 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti
quaerentes te Domine
12 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
13 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris
pauperum
14 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis
filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in
rete quod absconderant captus est pes eorum
17 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius
sonitu sempiterno
18 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non
peribit in perpetuum
20 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
21 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
22 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
23 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
25 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni
tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
27 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine
malo
28 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor
et iniquitas
29 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
30 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo
in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad
rete suum
31 et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
32 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in
perpetuum
33 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
34 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
35 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi
relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
36 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
37 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
38 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris
tua
39 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de
terra
|
10
in finem psalmus David
2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut
passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in
faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus *autem; quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius *in
pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit
animam suam
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum
pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus *et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
|
10
victori David
2 in Domino speravi quomodo dicitis animae
meae transvola in montem ut avis
3 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut
sagittent in abscondito rectos corde
4 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius
vident palpebrae eius probant filios hominum
6 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima
eius
7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum
pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
|
11
in finem pro octava psalmus David
2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt
veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et
corde locuti sunt
4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis
noster dominus est
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus
ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae
purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios
hominum
|
11
victori pro octava canticum David
2 salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis
hominum
3 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde
locuti sunt
4 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis
dominus noster est
6 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus
ponam in salutari auxilium eorum
7 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra
colatum septuplum
8 tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
9 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum
hominum
|
12
in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo
avertis faciem tuam a me
2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam
in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me
exultabunt si motus fuero
6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo
cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
|
12
victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo
abscondes faciem tuam a me
2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam
obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt
cum motus fuero
6 ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo
cantabo Domino quia reddidit mihi
|
13
in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti
sunt et abominabiles facti sunt in studiis *suis; non est qui faciat bonum
*non est usque ad unum;
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est
intellegens *aut; requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non
est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose
agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et
amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem =
contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt * non
est timor Dei ante oculos eorum;
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam
sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore *ubi non erat timor;
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam
Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem
plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
|
13
victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et
abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset
intellegens requirens Deum
3 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est
usque ad unum
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum
ut cibum panis
5 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
6 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis
quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem
populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
|
14
psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in
monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec
fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum
glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non
accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
|
14
canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit
in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque
fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
4 dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut
se adfligat et non mutat
5 pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit
qui facit haec non movebitur in aeternum
|
15
tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in
eis
4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo
conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues
hereditatem meam mihi
6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem
increpaverunt me renes mei
8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne
commovear
9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro
mea requiescet in spe
10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum
videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum
vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
|
15
humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
2 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
3 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
4 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina
eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
6 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
7 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me
renes mei
8 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
9 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea
habitavit confidenter
10 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre
corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum
tuum decores in dextera tua aeternos
|
16
oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus
percipe orationem meam non in labiis dolosis
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in
me iniquitas
4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego
custodivi vias duras
5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi
verba mea
7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum
tuarum proteges me
9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt
*super me;
10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in
terram
12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis
habitans in abditis
13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio
frameam tuam
14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et
dimiserunt reliquias suas parvulis suis
15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit
gloria tua
|
16
oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe
orationem meam absque labiis mendacii
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum
tuorum ego observavi vias latronis
5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
6 ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium
meum
7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in
umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt
declinare in terram
12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis
sedentis in absconditis
13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio
qui est gladius tuus
14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita
et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et
dimittent reliquias suas parvulis eorum
15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine
tua
|
17
in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in
die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et
dixit
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus
adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et
susceptor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo
*sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures
eius
8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et
commota sunt quoniam iratus est eis
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi
sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et
carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et
carbones ignis;
15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et
conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam
confirmati sunt super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector
meus
20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
21 *et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam *et; secundum
puritatem manuum mearum retribuet mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non
reppuli a me
24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem
manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est
omnium sperantium in eum
32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et
disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec
deficiant
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus
me
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo
eos
44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et
claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de
gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David
et semini eius usque in saeculum
|
17
victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die
qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et
ait
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus
sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
4 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de
templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
8 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et
conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones
incensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
12 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosas aquas in nubibus aetheris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et
carbones ignis
15 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et
conturbavit illos
16 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab
increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
17 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
18 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me
quoniam robustiores me erant
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum
meum
20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam
manuum mearum reddidit mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
25 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam
manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
27 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
28 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
29 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras
meas
30 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium
sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et
mansuetudo tua multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
39 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
44 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
45 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
46 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in
angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab
inimicis meis
49 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
50 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David
et semini eius usque in aeternum
|
18
in finem psalmus David
2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de
thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam *suam;
7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est
qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele
sapientiam praestans parvulis
9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum
inluminans oculos
10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera
iustificata in semet ipsa
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super
mel et favum
12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus
ero et emundabor a delicto maximo
15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in
conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
|
18
victori canticum David
2 caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
5 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
6 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo
suo exultavit ut fortis ad currendam viam
7 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius
nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele
sapientiam praestans parvulis
9 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans
oculos
10 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata
in semet ipsis
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super
mel et favum redundantem
12 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
13 errores quis intelleget ab occultis munda me
14 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc
inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
15 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo
Domine fortitudo mea et redemptor meus
|
19
in finem psalmus David
2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit
Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus
salus dexterae eius
8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri
invocabimus
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
|
19
victori canticum David
2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
5 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
6 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus
christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis
dexterae suae
8 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri
recordabimur
9 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
10 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
|
20
in finem psalmus David
2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit
vehementer
3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non
fraudasti eum diapsalma
4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite
eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in
saeculum saeculi
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super
eum
7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in
gaudio cum vultu tuo
8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat *omnes; qui
te oderunt
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua
conturbabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt
*stabilire;
13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
|
20
victori canticum David
2 Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit
vehementer
3 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti
eum semper
4 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius
coronam de lapide pretioso
5 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in
aeternum
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
7 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud
vultum tuum
8 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
9 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo
praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
12 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non
potuerunt
13 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
14 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines
tuas
|
21
in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2 Deus Deus meus *respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba
delictorum meorum
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam
mihi
4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui
adiuvet
13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor
meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in
limum mortis deduxisti me
17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me
foderunt manus meas et pedes meos
18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit
deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum
exaudivit *me;
26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium
eum
27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum
vivent corda eorum in saeculum saeculi
28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et
adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29 quoniam Dei est regnum et *ipse; dominabitur gentium
30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent
omnes qui descendunt in terram
31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius
populo qui nascetur quem fecit *Dominus;
|
21
victori pro cervo matutino canticum
2 Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
4 et tu sancte habitator Laus Israhel
5 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
6 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
8 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
9 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
10 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
11 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
12 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
14 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
15 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum
sicut cera liquefacta in medio ventris mei
16 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in
pulverem mortis detraxisti me
17 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt
manus meas et pedes meos
18 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
19 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
20 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
21 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
22 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
23 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
25 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque
contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum
clamaret ad eum audivit
26 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium
eum
27 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor
vestrum in sempiternum
28 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt
coram eo universae cognationes gentium
29 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
30 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt
genu universi qui descendunt in pulverem
31 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
32 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius
populo qui nascetur quas fecit
|
22
psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae *ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu
mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti
in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut
inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
|
22
canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es
virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum
calix meus inebrians
6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae
et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
|
23
psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum
et *universi; qui habitant in eo
2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec
iuravit in dolo proximo suo
5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et
introibit rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in
proelio
9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et
introibit rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
|
23
David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et
non iuravit dolose
5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur
rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in
proelio
9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur
rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae sempre
|
24
psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2 Deus meus in te confido non erubescam
3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
4 confundantur *omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra
mihi *et; semitas tuas doce me
5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et
te sustinui tota die
6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a
saeculo sunt
7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum
misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum
eius et testimonia eius
11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut
manifestetur illis
15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
|
24
David ad te Domine animam meam levabo
2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi
semitas tuas doce me
5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi
tota die
6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex
sempiterno sunt
7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum
misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum
eius et testificationem eius
11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
|
25
psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et
in Domino sperans non infirmabor
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam *te; Domine
|
25
David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino
confidens non deficiam
2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in
veritate tua
4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
|
26
David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo
Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et
inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus
me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies
vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in
abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos
circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et
psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus
esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit
me
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter
inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me
testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
|
26
David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae
meae quem formidabo
2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et
inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra
me bellum in hoc ego confidam
4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus
vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto
tabernaculi sui
6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos
qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili
cantabo et psallam Domino
7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo
auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter
insidiatores meos
12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me
testes falsi et apertum mendacium
13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
|
27
huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me
et adsimilabor descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad
templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem *ne
perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in
cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum
secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues
illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus
sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle
eos usque in aeternum
|
27
David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente
te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas
ad oraculum sanctum tuum
3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem
cum amicis suis et est malum in corde eorum
4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus
manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et
non aedificabis
6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui
adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos
usque in sempiternum
|
28
psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte
Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius
adorate Dominum in atrio sancto eius
3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius
unicornium
7 vox Domini intercidentis flammam ignis
8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius
omnis dicet gloriam
10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
|
28
canticum David adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius
adorate Dominum in decore sancto
3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
7 vox Domini dividens flammas ignis
8 vox Domini parturire faciens desertum Cades
9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis
loquetur gloriam
10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
|
29
psalmus cantici in dedicatione domus David
2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super
me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in
lacum
5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum
demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem
tuam et factus sum conturbatus
9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid
confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et
circumdedisti me laetitia
13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor
tibi
|
29
psalmus cantici pro dedicatione domus David
2 exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos
super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in
lacum
5 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad
vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
7 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
8 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem
tuam et factus sum conturbatus
9 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
10 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid
confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
12 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et
accinxisti me laetitia
13 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor
tibi
|
30
in finem psalmus David
2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem
et in domum refugii ut salvum me facias
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces
me et enutries me
5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem
meam salvasti de necessitatibus animam meam
9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus
anima mea et venter meus
11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est
in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et
timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas
perditum
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum
convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a
persequentibus me
17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in
infernum
19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in
superbia et in abusione
20 quam magna multitudo dulcedinis tuae *Domine; quam abscondisti timentibus
te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos
in tabernaculo a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate
munita
23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum
tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
24 diligite Dominum omnes sancti eius *quoniam; veritates requirit Dominus et
retribuit abundanter facientibus superbiam
25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
|
30
victori canticum David
2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
3 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem
fortissimum et in domum munitam ut salves me
4 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et
enutries me
5 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
6 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
8 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam
cognovisti tribulationes animae meae
9 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
10 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima
mea et venter meus
11 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata
est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
12 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et
timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
13 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
14 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent
consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et
persequentium me
17 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
18 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
19 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia
et despectione
20 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es
sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in
umbra a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate
munita
23 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius
ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
24 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his
qui satis operantur superbiam
25 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
|
31
huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta
sunt peccata
2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in
aerumna *mea; dum configitur *mihi; spina diapsalma
5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi
confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem
peccati mei diapsalma
6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in
diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue
me a circumdantibus me diapsalma
8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super
te oculos meos
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et
freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia
circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
|
31
David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius
dolus
3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea
cum exardesceret messis iugiter
5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi
confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae
multae ad illum non accedant
7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me
semper
8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et
freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
|
32
psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes
orbem
9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum
*et reprobat consilia principum;
11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in
generatione et generationem
12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem
sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in
multitudine virtutis suae
17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
|
32
laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in
generatione et generatione
12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in
multiplicatione virtutis
17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
|
33
David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis
eripuit me
6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit *eum; et de omnibus
tribulationibus eius salvavit eum
8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
10 timete Dominum *omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur
omni bono diapsalma
12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum
liberavit eos
19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant
in eum
|
33
David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit
2 benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
3 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
5 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
6 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
7 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus
salvabit eum
8 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
9 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
10 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit
omne bonum
12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
14 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
16 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
17 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
18 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum
liberavit eos
19 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
20 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
21 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
22 interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
23 redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in
eo
|
34
huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae
meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et
confundantur cogitantes mihi mala
5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue
exprobraverunt animam meam
8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum
et in laqueo cadat in ipso
9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu
fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio
animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et
contristatus sic humiliabar
15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella
et ignoravi
16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me
subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a
leonibus unicam meam
18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis
et annuunt oculis
20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae
loquentes; dolos cogitabant
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant
mihi
25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant
devoravimus eum
26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur
confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper
magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
|
34
David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae
salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum
et confundantur qui cogitant malum mihi
5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6 sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt
animae meae
8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat
eum et cadat in laqueum
9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et
pauperem et mendicum a violento
11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio
animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater
tristis incurvabar
15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum
me percutientes et nesciebam
16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant
contra me dentibus suis
17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a
leonibus solitariam meam
18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes
oculo
20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea
induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper
magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
|
35
in finem servo Domini David
2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos
eius
3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae
malitiam autem non odivit
6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta
salvabis Domine
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in
tegmine alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis
eos
10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto
sunt corde
12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
|
35
pro victoria servi Domini David
2 dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos
eius
3 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius
ad odiendum
4 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
5 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
6 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et
iumenta salvos facies Domine
8 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum
tuarum sperabunt
9 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum
potabis eos
10 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
12 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
13 ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
|
36
ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes
iniquitatem
2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum
cito decident
3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis
eius
4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via
sua in homine faciente iniustitias
8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi
hereditabunt terram
10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non
invenies
11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant
pauperem et inopem ut trucident rectos corde
15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et
exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens
panes
26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum
conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum *saeculi;
super eam
30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum
iudicabitur illi
34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias
terram cum perierint peccatores videbis
35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus
eius
37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini
pacifico
38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et
salvabit eos quia speraverunt in eo
|
36
David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes
iniquitatem
2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit
in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi
hereditabunt terram
10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non
subsistet
11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant
egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes
consumentur sicut fumus consumitur
21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti
interibunt
23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius
quaerens panem
26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in
aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum
iudicatur
34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas
terram cum interibunt impii videbis
35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in
eo
|
37
psalmus David in rememorationem de sabbato
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a
facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave
gravatae sunt super me
6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus
ingrediebar
8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est
absconditus
11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum
et ipsum non est mecum
12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui
iuxta me erant de longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi
locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo
redargutiones
16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes
mei super me magna locuti sunt
18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo *et; cogitabo pro peccato meo
20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui
oderunt me inique
21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
|
37
canticum David in commemoratione
2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus
meis a facie peccati mei
5 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae
sunt super me
6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
9 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est
absconditus
11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum
etiam ipsa non est mecum
12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei
longe steterunt
13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur
insidias et dolos tota die meditabantur
14 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
15 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
16 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me
magnificentur
18 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
19 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
20 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes
me mendaciter
21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
23 festina in auxilium meum Domine salutis meae
|
38
in finem Idithun canticum David
2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo
custodiam cum consisteret peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum
dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante
te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur
thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10 obmutui *et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem
corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen
vane *conturbatur; omnis homo diapsalma
13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe
lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes
patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
|
38
pro victoria Idithun canticum David
2 dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio
donec est impius contra me
3 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
4 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
5 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum
meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
6 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo
omnia enim vanitas omnis homo stans semper
7 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat
cui dimittat ea
8 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
9 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
10 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11 tolle a me plagas tuas
12 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro
iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius
verumtamen vanitas omnis homo semper
13 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne
obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
|
39
in finem David psalmus
2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et
statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et
timebunt et sperabunt in Domino
5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates
et insanias falsas
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non
est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super
numerum
7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum
et pro peccato non postulasti
8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis
mei
10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine
tu scisti
11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum
dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et
veritas tua semper susceperunt me
13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me
iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos
capitis mei et cor meum dereliquit me
14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam
convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper
magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus
et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
|
39
pro victoria David canticum
2 expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
3 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et
statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
4 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et
timebunt et sperabunt in Domino
5 beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad
superbias pompasque mendacii
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro
nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt
quam ut narrari queant
7 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro
peccato non petisti
8 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
9 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
10 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu
nosti
11 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare
tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
12 tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et
veritas iugiter servabunt me
13 circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me
iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis
mei et cor meum dereliquit me
14 placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
15 confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam
convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
16 pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
17 gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur
Dominus qui diligunt salutare tuum
18 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum
et salutare meum tu Deus meus ne moreris
|
40
in finem psalmus David
2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum
Dominus
3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non
tradat eum in animam inimicorum eius
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius
versasti in infirmitate eius
5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem
sibi egrediebatur foras et loquebatur
8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me
cogitabant mala mihi
9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut
resurgat
10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit
super me subplantationem
11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus
super me
13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo
in aeternum
14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
|
40
pro victoria canticum David
2 beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
3 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non
tradet eum animae inimicorum suorum
4 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti
in aegrotatione sua
5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6 inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
7 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem
sibi et egrediens foras detrahet
8 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum
mihi
9 verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
10 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum
levavit contra me plantam
11 tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
12 in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
13 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem
tuam in perpetuum
14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
|
41
in finem in intellectum filiis Core
2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad
te Deus
3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante
faciem Dei
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi
est Deus tuus
5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et
confessionis sonus epulantis
6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam
confitebor illi salutare vultus mei
7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de
terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua
et fluctus tui super me transierunt
9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me
oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo
dum adfligit me inimicus
11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt
mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam
*adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
|
41
pro victoria doctissimi filiorum Core
2 sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata
est ad te Deus
3 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem
tuam
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota
die ubi est Deus tuus
5 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum
tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa
celebrantis
6 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc
confitebor ei salutaribus vultus eius
7 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de
terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
8 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et
fluctus tui super me transierunt
9 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius
mecum oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente
inimico
11 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei
dicentes tota die ubi est Deus tuus
12 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc
confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
|
42
psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab
homine iniquo et doloso erue me
2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum
adfligit me inimicus
3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in
montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor
tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam
*adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
|
42
iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et
iniquo salva me
2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo
adfligente inimico
3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem
sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et
confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam
adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
|
43
in finem filiis Core ad intellectum
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod
operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti
eos
4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit
eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam
conplacuisti in eis
5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus
insurgentes in nobis
7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum
diapsalma
10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus
nostris
11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos
diripiebant sibi
12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in
commutationibus nostris
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui
in circuitu nostro
15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in
testamento tuo
19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via
tua
20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
21 si obliti sumus nomen Dei nostri et *si; expandimus manus nostras ad deum
alienum
22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter
te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23 exsurge quare dormis Domine exsurge *et; ne repellas in finem
24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis
nostrae
25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra
venter noster
26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
|
43
pro victoria filiorum Core eruditionis
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod
operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti
eos
4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos
sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios
nostros
7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur
semper
10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus
nostris
11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui
erant in circuitu nostro
15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus
in pacto tuo
19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a
semita tua
20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum
alienum
22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis
quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex
occisionis
23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
|
44
in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro
dilecto
2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus
scribae velociter scribentis
3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis
propterea benedixit te Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna
propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter
dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus
oleo laetitiae prae consortibus tuis
9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus
delectaverunt te
10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu
deaurato circumdata varietate
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et
domum patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt
eum
13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius
adferentur tibi
16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super
omnem terram
18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi
confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
|
44
victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi
2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus
scribae velocis
3 decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis
propterea benedixit tibi Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur fortissime
5 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et
mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum
regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus
oleo exultationis prae participibus tuis
9 zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis
quibus laetificaverunt te
10 filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et
domus patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum
13 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites
populi
14 omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est
15 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur
illuc
16 ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis
17 pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra
18 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi
confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
|
45
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt
nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor
maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in
fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum
Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est
terra
8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et
scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in
terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
|
45
victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
2 Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es
validum
3 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde
maris
4 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in
potentia eius semper
5 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum
Altissimi
6 Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu
matutino
7 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est
terra
8 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper
9 venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
10 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet
hastam plaustra conburet igni
11 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor
in terra
12 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob sempre
|
46
in finem pro filiis Core psalmus
2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes
terrae vehementer elevati sunt
|
46
victori filiorum Core canticum
2 omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
3 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram
4 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris
5 elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper
6 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
7 canite Deo canite canite regi nostro canite
8 quia rex universae terrae Deus canite erudite
9 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum
10 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta
terrae vehementer elevata sunt
|
47
canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto
eius
3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas
regis magni
4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei
nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena
est dextera tua
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua *Domine;
13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis
in progeniem alteram
15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse
reget nos in saecula
|
47
canticum psalmi filiorum Core
2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto
suo
3 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis
civitatulae regis magni
4 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
5 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
6 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
7 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
8 in vento uredinis confringes naves maris
9 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei
nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
10 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia
repleta est dextera tua
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
13 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
14 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in
generatione novissima
15 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux
noster in morte
|
48
in finem filiis Core psalmus
2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10 et vivet * adhuc; in finem
11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et
stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
12 *et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in
progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis
insipientibus et similis factus est illis
14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt
diapsalma
15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum
iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me
diapsalma
17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria
domus eius
18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone;
gloria eius
19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum
benefeceris ei
20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit
lumen
21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis
*insipientibus; et similis factus est illis
|
48
victori filiorum Core canticum
2 audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis
3 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
4 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias
5 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum
6 quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum
superbiunt
8 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo
9 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo
10 et vivet ultra in sempiternum
11 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens
et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
12 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et
generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
13 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus
est
14 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper
15 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti
in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me
semper
17 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus
eius
18 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius
19 quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum
benefeceris tibi
20 intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt
lucem
21 homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et
silebitur
|
49
psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu
usque ad occasum
2 ex Sion species decoris eius
3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius
exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus
tuus ego sum
8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo
sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me
diapsalma
16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis
testamentum meum per os tuum
17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae
ponebas scandalum
21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et
statuam contra faciem tuam
22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit
qui eripiat
23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi
salutare Dei
|
49
canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu
solis usque ad occasum eius
2 de Sion perfecta decore Deus apparuit
3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu
eius tempestas valida
4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt
semper
9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et
ut adsumas pactum meum in ore tuo
17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae
fabricabaris obprobrium
21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et
proponam te ante oculos tuos
22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui
liberet
23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei
salutare Dei
|
50
in finem psalmus David
2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
3 miserere mei Deus secundum *magnam; misericordiam tuam *et; secundum
multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaris
7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater
mea
8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi
9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea
iustitiam tuam
17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non
delectaberis
19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus
non spernet
20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri
Hierusalem
21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc
inponent super altare tuum vitulos
|
50
victori canticum David
2 cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee
3 miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem
miserationum tuarum dele iniquitates meas
4 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5 quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper
6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaveris
7 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea
8 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti
mihi
9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti
11 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis
13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me
15 docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea
iustitiam tuam
17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet
19 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus
non dispicies
20 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
21 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc
inponent super altare tuum vitulos
|
51
in finem intellectus David
2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo
Achimelech
3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti
dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui
aequitatem diapsalma
6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de
tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine
divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei
in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam
bonum in conspectu sanctorum tuorum
|
51
victori ab erudito David
2 cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in
domum Achimelech
3 quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die
4 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum
5 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam
semper
6 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
7 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo
et eradicabit te de terra viventium semper
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
9 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine
divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
10 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum
sempiternum
11 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam
bonum in conspectu sanctorum quorum
|
52
in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est
Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui
faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens
*aut; requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non
est usque ad unum
5 nonne scient *omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut
cibum panis
6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam
Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus
sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis
suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
|
52
victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat
bonum
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset
intellegens requirens Deum
4 omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque
ad unum
5 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum
ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus
dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi
sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
|
53
in finem in carminibus intellectus David
2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud
nos
3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam
non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit
oculus meus
|
53
victori in psalmis eruditi David
2 quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud
nos
3 Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et
non posuerunt Deum in conspectu suo semper
6 ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
7 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos
8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9 quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus
meus
|
54
in finem in carminibus intellectus David
2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et
conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me
iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a
tempestate
10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et
contradictionem in civitate
11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in
medio eius
12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui
oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam
nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17 ego *autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter
multos erant mecum
20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim
est illis commutatio et non timuerunt Deum
21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt
sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum
fluctuationem iusto
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non
dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
|
54
victori in psalmis eruditi David
2 exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
3 adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4 a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me
iniquitatem et in furore adversabantur mihi
5 cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
6 timor et tremor venit super me et operuit me caligo
7 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8 ut procul abeam et commorer in deserto semper
9 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et
contradictionem in civitate
11 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
12 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et
fraudulentia
13 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat
super me magnificatus est ut abscondar ab eo
14 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
16 veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in
congregatione eorum et in medio eorum
17 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt
adversum me
20 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim
mutantur neque timent Deum
21 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
22 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius
oleo cum sint lanceae
23 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in
aeternum fluctuationem iusto
24 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non
dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
|
55
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli
inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit
me
3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi
caro
6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut
sustinuerunt animam meam
8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et
in promissione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te
ecce cognovi quoniam Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo
quid faciat mihi homo
12 in me sunt Deus vota *tua; * quae; reddam laudationes tibi
13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam
coram Deo in lumine viventium
|
55
victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex
quando tenuerunt eum Palestini in Geth
2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit
me
3 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra
me Altissime
4 quacumque die territus fuero ego in te confidam
5 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
6 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in
malum
7 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
8 quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
9 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in
narratione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc
scio quia Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non
timebo quid faciat homo mihi
12 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem
coram Deo in luce viventium
|
56
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul
in spelunca
2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra
alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me
diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii
hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante
faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes
veritas tua
12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
|
56
pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie
Saul in spelunca
2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra
alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
3 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
4 mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet
Deus misericordiam suam et veritatem suam
5 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum
lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
7 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me
foveam ceciderunt in medium eius semper
8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
9 surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
10 confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
11 quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
12 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
|
57
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae
concinnant
4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et
obturantis aures suas
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec
infirmentur
9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira
absorbet vos
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine
peccatoris
12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in
terra
|
57
victori ut non disperdas David humilem et simplicem
2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras
adpendite
4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
5 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
6 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
7 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
8 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec
conterantur
9 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non
vidit solem
10 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira
tempestas rapiet eas
11 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem
impii
12 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
|
58
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et
custodivit domum eius ut interficeret eum
2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et
direxi
6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel
intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur
iniquitatem diapsalma
7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt
civitatem
8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur
populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in
superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus
dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt
civitatem
16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et
murmurabunt
17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam
quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus
misericordia mea
|
58
victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et
custodierunt domum ut occiderent eum
2 erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
3 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
4 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
5 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi
currunt et praeparantur
6 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus
Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui
operantur iniquitatem semper
7 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
8 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
9 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
11 Dei mei misericordia praeveniet me
12 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte
obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos
protector noster Domine
13 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia
sua maledictionem et mendacium narrantes
14 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus
dominatur Iacob in finibus terrae semper
15 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
16 ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
17 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam
factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
18 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
|
59
in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et
percussit vallem Salinarum duodecim milia
3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma
ut liberentur dilecti tui
7 salvum fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem
tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus *est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei
Iuda rex meus
10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae
subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus
nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
|
59
victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum
2 quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et
reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia
3 Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
4 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota
est
5 ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
6 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur
amici tui
7 salva dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem
Soccoth dimetiar
9 meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas
legifer meus
10 Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina
foederata est
11 quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
12 nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus
nostris
13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14 in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
|
60
in finem in hymnis David
2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti
me deduxisti me
4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum
tuarum diapsalma
6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem
timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et
generationis
8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis
requiret eius
9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die
in diem
|
60
victori in psalmis David
2 exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
3 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis
elevabitur adversum me tu eris ductor meus
4 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
5 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum
semper
6 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen
tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
8 sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
9 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
|
61
in finem pro Idithun psalmus David
2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti
inclinato et maceriae depulsae
5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo
benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra
Deus adiutor noster in aeternum
10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut
decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si
affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
|
61
victori per Idithun canticum David
2 attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor
amplius
4 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus
et maceria corruens
5 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo
singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
6 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes
nostra est semper
10 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis
fraudulenter agunt simul
11 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si
fluxerint ne adponatis cor
12 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
|
62
psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam
multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem
virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis
laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia
obstructum est os loquentium iniqua
|
62
canticum David cum esset in deserto Iuda
2 Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea
desideravit te caro mea
3 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut
videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
4 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
5 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet
os meum
7 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
8 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
11 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
12 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia
obstruetur os loquentium mendacium
|
63
in finem psalmus David
2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
5 ut sagittent in occultis inmaculatum
6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam
narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et
cor altum
8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui
videbant eos
10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius
intellexerunt
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti
corde
|
63
victori canticum David
2 audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
3 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
4 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum
amarissimum
5 ut sagittarent in absconditis simplicem
6 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem
pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus
singulorum et corde profundo
8 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
9 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
10 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius
intellegent
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti
corde
|
64
in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis
quando incipiebant proficisci
2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu
propitiaberis
5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur
in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium
terrae et in mari longe
7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et
vespere delectabis
10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen
Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius
laetabitur germinans
12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim
hymnum dicent
|
64
victori carmen David cantici
2 tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu
propitiaberis
5 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur
bonis domus tuae sanctificatione templi tui
6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium
finium terrae et maris longinqui
7 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
8 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
9 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et
vespere laudantes facies
10 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua
praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
11 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini
eius benedic
12 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
13 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et
canent
|
65
in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae
mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur
in ipso
7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt
qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et
eduxisti nos in refrigerium
13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves
cum hircis diapsalma
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
|
65
victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
2 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae
mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
5 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
6 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
7 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui
increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
9 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
10 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
12 inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et
eduxisti nos in refrigerium
13 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum
hircis semper
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
17 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
|
66
in finem in hymnis psalmus cantici
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos
et misereatur nostri diapsalma
3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes
in terra diriges diapsalma
6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
|
66
victori in psalmis canticum carminis
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos
semper
3 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium
quae in terra sunt ductor es sempiternus
6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
8 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
|
67
in finem David psalmus cantici
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a
facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant
peccatores a facie Dei
4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super
occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie
eius
6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine
similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto
diapsalma
9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei
Israhel
10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu
vero perfecisti eam
11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et
posteriora dorsi eius in pallore auri
15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo
habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina
in sancto
19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus
etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium
nostrorum diapsalma
21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli
perambulantium in delictis suis
23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab
ipso
25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum
tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum
principes Zabulon principes Nepthali
29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut
excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma *psallite Deo;
34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem
virtutis
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et
fortitudinem plebi suae benedictus Deus
|
67
victori David psalmus cantici
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a
facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant
impii a facie Dei
4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
5 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in
Domino nomen eius et exultate coram eo
6 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
7 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine
increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
9 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a
facie Dei Dei Israhel
10 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu
confortasti
11 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet
spolia
14 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et
posteriora eius in virore auri
15 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut
habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
18 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in
sancto
19 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in
hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae
semper
21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis
ambulantis in delictis suis
23 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
24 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet
ipso
25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum
tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua
principes Zabulon principes Nepthali
29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es
nobis
30 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
31 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum
calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
32 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
33 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
34 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem
fortitudinis
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in
caelis
36 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et
robur populo benedictus Deus
|
68
in finem pro his qui commutabuntur David
2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines
maris et tempestas demersit me
4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum
spero in Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc
exsolvebam
6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non
confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me
11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui
bibebant vinum
14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in
multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de
profundis aquarum
16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat
super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum
multitudinem miserationum tuarum respice me
18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor
meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui
consolaretur et non inveni
22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in
scandalum
24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui
inhabitet
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum
meorum addiderunt
28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et
inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius
habitabunt in ea
|
68
victori pro liliis David
2 salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
3 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum
aquarum et flumen operuit me
4 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei
expectantes Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram
tunc reddebam
6 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
7 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non
confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
8 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
9 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit
super me
11 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
12 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
13 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
14 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in
multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
15 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de
profundis aquis
16 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet
super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem
miserationum tuarum respice ad me
18 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
19 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
20 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
21 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et
desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui
consolaretur et non inveni
22 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
23 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
24 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
26 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos
tuos narrabant
28 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
31 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
32 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
33 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
35 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
36 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et
possidebunt eam
37 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius
habitabunt in ea
|
69
in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;
3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim
erubescentes qui dicunt *mihi; euge euge
5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper
magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es
tu Domine ne moreris
|
69
victori David ad recordandum
2 Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
3 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
4 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad
vestigium confusionis suae qui dicunt va va
5 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper
magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator
meus tu Domine ne moreris
|
70
David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non
confundar in aeternum
2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et
iniqui
5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus
in te cantatio mea semper
7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne
derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium
fecerunt in unum
11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non
est qui eripiat
12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et
pudore qui quaerunt mala mihi
14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non
cognovi litteraturam
16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem
brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis
similis tibi
20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus
vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam
tibi in cithara Sanctus Israhel
23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et
reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
|
70
in te Domine speravi ne confundar in aeternum
2 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
3 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares
me quia petra mea et fortitudo mea es tu
4 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
5 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
6 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in
te laus mea semper
7 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
8 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
9 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne
derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt
consilium pariter
11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non
est qui eruat
12 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
13 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et
confusione qui quaerunt malum mihi
14 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
15 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi
litteraturas
16 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
17 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia
tua
18 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec
adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines
tuas
19 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis
similis tibi
20 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus
vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
21 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
22 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus
cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
23 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi
sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
|
71
in Salomonem
2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum
tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit
calumniatorem
5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super
terram
7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona
adducent
11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum
coram illo
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die
benedicent ei
16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum
fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et
benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate
eius omnis terra fiat fiat
20 defecerunt laudes David filii Iesse
|
71
Salomonis
2 Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum
in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 adsument montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet
calumniatorem
5 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
6 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
7 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
9 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum
conferent
11 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
12 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
13 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
14 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis
eorum coram oculis eius
15 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die
benedicent ei
16 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut
Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et
benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius
universa terra amen amen
20 conpletae sunt orationes David filii Iesse
|
72
psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13 *et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes
manus meas
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter
iniquitatem suam
20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad
nihilum rediges
21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum
gloria suscepisti me
25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur
abs te
28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut
adnuntiem omnes praedicationes tuas * in portis filiae Sion;
|
72
canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
7 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
8 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
9 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
10 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
11 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
14 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
15 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
18 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
19 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
20 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum
rediges
21 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
22 et ego insipiens et nescius
23 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
24 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in
gloria suscipies me
25 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in
aeternum
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
28 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut
narrem omnes adnuntiationes tuas
|
73
intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus
super oves pascuae tuae
2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis
tuae mons Sion in quo habitasti in eo
3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus
in sancto
4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa
sua signa
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum
securibus
6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt *eam;
7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis
tui
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies
festos Dei a terra
9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in
finem
11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens
incitavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne
obliviscaris in finem
20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae
domibus iniquitatum
21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui
ab insipiente sunt tota die
23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt
ascendit sempre
|
73
eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in
gregem pascuae tuae
2 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam
hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit
inimicus in sanctuario
4 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
5 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
7 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum
nominis tui
8 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes
sollemnitates Dei in terra
9 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui
sciat usquequo
10 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in
finem
11 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
16 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
18 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens
blasphemavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne
obliviscaris in perpetuum
20 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae
subrutae
21 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit
iugiter
|
74
in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus
mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas
eius diapsalma
5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum
iniquitatem
7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in
hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
|
74
victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
2 confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia
tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius
semper
5 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
6 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
7 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
8 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
9 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et
propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
10 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
|
75
in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil
invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae
diapsalma
11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem
festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent
munera terribili
13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
|
75
victori in psalmis canticum Asaph carminis
2 cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
5 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
6 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt
omnes viri exercitus manus suas
7 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
8 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
9 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
10 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae
semper
11 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt
offerent dona terribili
13 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
|
76
in finem pro Idithun psalmus Asaph
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et
non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus
diapsalma
5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias
suas diapsalma
11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt
abyssi
18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae
transeunt
19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota
est et contremuit terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non
cognoscentur
21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
|
76
victori per Idithun psalmus Asaph
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
3 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et
non quiescit noluit consolari anima mea
4 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus
meus semper
5 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar
6 recogitabam dies antiquos annos pristinos
7 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam
spiritum meum
8 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra
9 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de
generatione et generatione
10 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias
suas semper
11 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
12 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua
13 et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar
14 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
15 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam
16 redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper
17 videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt
abyssi
18 excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae
discurrebant
19 vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et
commota est terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt
agnita
21 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
|
77
intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram
in verba oris mei
2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes
Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta
mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt
filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius
exquirant
8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae
non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in
deserto
20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt
numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira
ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia
pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel
inpedivit
32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad
Deum
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor
eorum est
36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in
testamento eius
38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet
eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in
inaquoso
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem
inmissionem per angelos malos
50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et
iumenta eorum in morte conclusit
51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in
tabernaculis Cham
52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in
deserto
53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit
dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in
funiculo distributionis
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non
custodierunt
57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum
conversi sunt in arcum pravum
58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad
aemulationem eum provocaverunt
59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in
manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit
illis
67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit
in saecula
70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post
fetantes accepit eum
71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum
deduxit eos
|
77
eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad
verba oris mei
2 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
3 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes
Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
5 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit
patribus nostris ut docerent filios suos
6 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt
filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et
mandata eius custodiant
8 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio
quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
9 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
10 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
11 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
13 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
14 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
15 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
16 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
17 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
19 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in
solitudine
20 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid
et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
21 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et
furor ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
23 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
24 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
25 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
26 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
27 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia
pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
29 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
31 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos
Israhel incurvavit
32 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
33 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
34 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo
consurgebant ad Deum
35 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor
eorum
36 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
38 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque
avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
39 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
40 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
42 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
43 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
44 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
45 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut
disperderent eos
46 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
47 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
48 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
49 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et
angustiam inmissionem angelorum malorum
50 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia
eorum pesti tradidit
51 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in
tabernaculis Cham
52 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
53 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit
mare
54 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit
dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in
funiculo hereditatem
55 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non
custodierunt
57 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi
arcus inutilis
58 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad
aemulandum concitaverunt
59 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
60 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
61 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
62 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
63 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
64 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
65 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
66 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
67 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram
fundavit illud in saeculum
70 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas
adduxit eum
71 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
72 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux
eorum fuit
|
78
psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum
sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes
sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non
erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui
circum nos sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen
tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos
misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera
nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus
coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem
brachii tui posside filios mortificatorum
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod
exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum
in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
|
78
canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum
sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum
tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat
qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in
circuitu nostro sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
6 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna
quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae
tuae quia adtenuati sumus nimis
9 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos
et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos
nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque
filios interitus
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo
exprobraverunt tibi Domine
13 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in
sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
|
79
in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super
cherubin manifestare
3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut
salvos facias nos
4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri
subsannaverunt nos
8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et
implevit terram
11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui
praetergrediuntur viam
14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti
tibi
17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem
confirmasti tibi
19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
|
79
victori pro liliis testimonii Asaph canticum
2 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super
cherubin ostendere
3 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut
salvos facias nos
4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
6 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
7 posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt
nos
8 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram
11 operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
12 expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua
13 quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt
per viam
14 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam
15 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita
vineam hanc
16 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi
17 succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem
confirmasti tibi
19 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
20 Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
|
80
in finem pro torcularibus Asaph
2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam
non noverat audivit
7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito
tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os
tuum et implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus
suis
14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos
misissem manum meam
16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
|
80
victori in torcularibus Asaph
2 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
3 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
4 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
5 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod
nesciebam audivi
7 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
8 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui
probavi te super aquam Contradictionis semper
9 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
10 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
11 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et
implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
13 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
14 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
15 quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem
manum meam
16 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
17 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
|
81
psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia
fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
|
81
canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia
fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
|
82
canticum psalmi Asaph
2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos
tuos
5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel
ultra
6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes
eorum
13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
|
82
canticum psalmi Asaph
2 Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
4 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum
arcanum tuum
5 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis
Israhel ultra
6 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
7 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
8 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
9 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
10 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes
eorum
13 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
16 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
19 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
|
83
in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea
exultavit in Deum vivum
4 etenim passer invenit *sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos
suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem
videbitur Deus deorum in Sion
9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob
diapsalma
10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in
domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12 quia misericordiam et veritatem *diligit; Deus gratiam et gloriam dabit
Dominus
13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus
vir qui sperat in te
|
83
victori pro torculari filiorum Core canticum
2 quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
3 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea
laudabunt Deum viventem
4 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos
altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
6 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
7 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
8 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem
parebunt apud Deum in Sion
9 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
10 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
11 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in
domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
12 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum
beatus homo qui confidet in te
|
84
in finem filiis Core psalmus
2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in
generationem
7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur * in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem
suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra
nostra
11 misericordia et veritas obviaverunt * sibi; iustitia et pax osculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
|
84
victori filiorum Core canticum
2 placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
3 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
4 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
5 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
6 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et
generationem
7 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad
sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in
terra nostra
11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
|
85
oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam *et; exaudi me quoniam inops et
pauper sum ego
2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus
sperantem in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus
invocantibus te
6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et
glorificabunt nomen tuum
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum
ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen
tuum in aeternum
13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno
inferiori
14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt
animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae
et verax
16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac
filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam
tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
|
85
oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego
sum
2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui
confidit in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui
invocant te
6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et
glorificabunt nomen tuum
10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut
timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen
tuum in sempiternum
13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno
extremo
14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam
meam et non posuerunt te in conspectu suo
15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae
et verus
16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva
filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur
quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
|
86
filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et
populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam
Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in
ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te
|
86
filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum
Aethiopia iste natus est ibi
5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam
Excelsus
6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
|
87
canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus
Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine
adiutorio
6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es
memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super
me diapsalma
9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum
et non egrediebar
10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad
te manus meas
11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur
tibi diapsalma
12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam
in perditione
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra
oblivionis
14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus
sum et conturbatus
17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
|
87
canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum
eruditionis Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
3 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
5 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
6 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non
recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
8 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me
semper
9 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non
prodeuntem
10 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die
expandi ad te palmas meas
11 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur
tibi semper
12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in
perditione
13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae
oblivioni tradita est
14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et
conturbatus sum
17 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
18 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
19 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
|
88
intellectus Aethan Ezraitae
2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem
adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis
praeparabitur veritas tua *in eis;
4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et
generationem sedem tuam diapsalma
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia
sanctorum
7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes
qui in circuitu eius sunt
9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in
circuitu tuo
10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti
inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu
fundasti
13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas
praecedent faciem tuam
16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui
ambulabunt
17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur
cornu nostrum
19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in
potentem exaltavi electum de plebe mea
21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere
eum
24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam
convertam
25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur
cornu eius
26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele
ipsi
30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non
ambulaverint
32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non
faciam irrita
36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37 semen eius in aeternum manebit
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in
aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios
hominum
49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu
inferi diapsalma
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in
veritate tua
51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo
multarum gentium
52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem
christi tui
53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
|
88
eruditionis Aethan Ezraitae
2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione
adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et
veritas tua in eis
4 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
5 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et
generationem thronum tuum semper
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia
sanctorum
7 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
8 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum
eum sunt
9 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in
circuitu tuo
10 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
11 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti
inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
13 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
14 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
15 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas
praecedent faciem tuam
16 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu
nostrum
19 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
20 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium
super robustum exaltavi electum de populo
21 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
22 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
23 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
24 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
25 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo
exaltabitur cornu eius
26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
28 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
29 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
30 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non
ambulaverint
32 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
33 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
34 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
35 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
36 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
37 semen eius in sempiternum erit
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in
sempiternum et testis in caelo fidelis semper
39 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
40 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
41 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
42 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis
suis
43 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
44 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
45 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
46 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
47 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio
tua
48 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
49 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu
inferi semper
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate
tua
51 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes
iniquitates populorum
52 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia
christi tui
53 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
|
89
oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et
generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in
saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit
et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret
et arescat
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in
inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut
aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus
octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo
et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in
omnibus diebus nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum
dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
|
89
oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et
generatione
2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et
usque in saeculum tu es
3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et
vigilia nocturna
5 percutiente te eos somnium erunt
6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur
atque siccabitur
7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus
tui
9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros
quasi sermonem loquens
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta
anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et
avolavimus
11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem
tuam
12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis
diebus nostris
15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus
mala
16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac
stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
|
90
laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei
caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et
daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non
adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis *et; conculcabis leonem et draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen
meum
15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et
clarificabo eum
16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
|
90
qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu
insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non
adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen
meum
15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et
glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
|
91
psalmus cantici in die sabbati
2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum
exultabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur
iniquitatem ut intereant in saeculum *saeculi;
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et
dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia
uberi
12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus
audiet auris mea
13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in
eo
|
91
psalmus cantici in die sabbati
2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum
laudabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes
tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
8 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur
iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
10 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur
omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
12 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt
adversum me malignantibus audit auris mea
13 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
14 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
15 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
16 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
|
92
laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus
regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se
etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt
flumina fluctus suos;
4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis
Dominus
5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo
Domine in longitudine dierum
|
92
Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et
accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur
2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina
gurgites suos
4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus
5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine
in longitudine dierum
|
93
psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur
iniustitiam
5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui
recto sunt corde diapsalma
16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus
operantes iniquitatem
17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae
laetificaverunt animam meam
20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos
disperdet illos Dominus Deus noster
|
93
Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6 viduam et advenam interficient et pupillos occident
7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti
corde
16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios
iniquitatis
17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima
mea
18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus
consolationes tuae delectabunt animam meam
20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos
perdet eos Dominus Deus noster
|
94
laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius
formaverunt
6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt
me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant
corde
11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in
requiem meam
|
94
venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris
nostri
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi
temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans
corde est
11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in
requiem meam
|
95
quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate
Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in
sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria
eius
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa
terra
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non
movebitur iudicabit populos in aequitate
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna
silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem
terrae in aequitate et populos in veritate sua
|
95
canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare
eius
3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem
iudicabit populos in aequitate
11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit
orbem in iusto et populos in fide sua
|
96
huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra
laetentur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis
adorate eum omnes angeli eius
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia
tua Domine
9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es
super omnes deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu
peccatoris liberabit eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
|
96
Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii
eius
3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis
terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis
adorate eum omnes dii
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia
tua Domine
9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super
universos deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu
impiorum eruet eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
|
97
psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit
sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam
suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt
omnes termini terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum
in iustitia et populos in aequitate
|
97
canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi
dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam
suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt
omnes fines terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite
5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt
9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et
populos in aequitatibus
|
98
psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin
moveatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et
iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam
sanctum est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen
eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum
quod dedit illis
8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et
ulciscens in omnes adinventiones eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam
sanctus Dominus Deus noster
|
98
Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et
iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus
est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen
eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et
praeceptum dedit eis
8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor
super commutationibus eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus
Dominus Deus noster
|
99
psalmus in confessione
2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in
conspectu eius in exultatione
3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos
populus eius et oves pascuae eius
4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi
laudate nomen eius
5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in
generationem et generationem veritas eius
|
99
canticum in gratiarum actione
2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo
in laude
3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus
populus eius et grex pascuae eius
4 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude
confitemini ei benedicite nomini eius
5 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad
generationem et generationem fides eius
|
100 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in
innocentia cordis mei in medio domus meae
3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes
odivi non adhesit mihi
4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili
corde cum hoc non edebam
6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata
hic mihi ministrabat
7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua
non direxit in conspectu oculorum meorum
8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de
civitate Domini omnes operantes iniquitatem
|
100 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis
mei in medio domus meae
3 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec
adhesit mihi
4 cor pravum recedet a me malum nesciam
5 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum
oculis et altum corde cum hoc esse non potero
6 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter
hic ministrabit mihi
7 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non
placebit in conspectu oculorum meorum
8 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos
qui operantur iniquitatem
|
101 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem
suam
2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem
tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem
meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in
domicilio
8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me
iurabant
10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et
generationem
14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit
Dominum
20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem
anni tui
26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et
sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
|
101 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit
eloquium suum
2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem
tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa
contabuerunt
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum
comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et
generatione
14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam
venit tempus quoniam venit pactum
15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius
miserabilem
16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit
Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram
contemplatus est
21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione
generationum anni tui
26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et
quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum
perseverabit
|
20
victori canticum David 102 ipsi David benedic anima mea Domino et
omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates
tuas
4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et
miserationibus
5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras
retribuit nobis
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam
super timentes se
12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis
sumus
15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet
amplius locum suum
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes
eum et iustitia illius in filios filiorum
18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad
faciendum ea
19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad
audiendam vocem sermonum eius
21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem
eius
22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius
benedic anima mea Domino
|
102 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto
eius
2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et
miserationibus
5 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras
retribuit nobis
11 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia
eius super timentes eum
12 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera
nostra
13 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra
locus eius
17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes
eum et iustitia eius in filios filiorum
18 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad
facienda ea
19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius
oboedientes voci sermonis eius
21 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum
illius
22 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius
benedic anima mea Domino
|
103 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es
vehementer confessionem et decorem induisti
2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas
super pinnas ventorum
4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum
saeculi
6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire
terram
10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur
terra
14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de
terra
15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor
hominis confirmat
16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae
silvae
21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta
est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est
numerus animalia pusilla cum magnis
26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur
bonitate
29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient
et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea
Domino
|
103 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis
gloria et decore indutus es
2 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
3 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super
pinnas venti
4 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in
saeculum
6 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
10 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
11 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
13 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur
terra
14 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de
terra
15 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem
cor hominis roborat
16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
24 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est
terra possessione tua
25 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva
cum grandibus
26 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
29 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient
et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea
Domino
|
104 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter
gentes opera eius
2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille
generationes
9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam
doceret
23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos
eius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium
eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae
eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris
eorum
37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super
eos
39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
43 et eduxit populum suum in exultatione *et; electos suos in laetitia
44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
|
104 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis
cogitationes eius
2 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille
generationes
9 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius
sapientiam doceret
23 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra
servos illius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus
eorum
37 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super
eos
39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
|
105 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis
tuae et lauderis cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt
memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare *
mare; Rubrum
8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut
in deserto
10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in
inaquoso
15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem
Abiron
18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in
confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis
ruina
30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in
sempiternum
32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum
*suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in
sanguinibus
39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus
suis
40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem
suam
41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et
humiliati sunt in iniquitatibus suis
44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem
misericordiae suae
46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut
confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet
omnis populus fiat fiat
|
105 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
2 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari
tuo
5 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et
exultem cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati
multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in
mari Rubro
8 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
9 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi
in deserto
10 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
12 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
14 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
15 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
18 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
19 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
21 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
23 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius
contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
24 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
28 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
29 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
30 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
31 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in
aeternum
32 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses
propter eos
33 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
34 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum
suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra
sanguinibus
39 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
40 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est
hereditatem suam
41 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
43 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et
humiliati sunt propter iniquitates suas
44 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem
misericordiae suae
46 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur
nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet
omnis populus amen alleluia
|
106 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de
regionibus congregavit eos
3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non
invenerunt
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
eripuit eos
7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui
adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
liberavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas
humiliati sunt
18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas
mortis
19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
liberavit eos
20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in
malis tabescebat
27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata
est
28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
eduxit eos
29 et statuit procellam *eius; in auram et siluerunt fluctus eius
30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum
nativitatis
38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non
in via
41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
|
106 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia
eius
2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris
congregavit eos
3 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
4 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non
reppererunt
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
6 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit
eos
7 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
8 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
9 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
10 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
11 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
12 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum
salvavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
18 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
19 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit
eos
20 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
21 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
22 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
23 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
26 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione
consumitur
27 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum
absorta est
28 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
29 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
30 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
31 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
32 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
33 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
34 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
35 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
36 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
37 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
38 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
39 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
40 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in
solitudine devia
41 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
|
107 canticum psalmi David
2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem
tabernaculorum dimetiar
9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda
rex meus
10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi
alienigenae amici facti sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
|
107 canticum psalmi David
2 paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
3 consurge psalterium et cithara consurgam mane
4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem
Socchoth dimetiar
9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda
dux meus
10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum
Philisthim foederabor
11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus
nostris
13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
|
108 in finem David psalmus
2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me
apertum est
3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et
expugnaverunt me gratis
4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus
suis
11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores
eius
12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum
matris eius non deleatur
15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde
mortificare
18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et
elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut
aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper
praecingitur
20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala
adversus animam meam
21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia
tua libera me
22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus
autem tuus laetabitur
29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide
confusione sua
30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam
meam
|
108 pro victoria David canticum
2 Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum
est
3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et
expugnaverunt me frustra
4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis
suis
11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius
ne deleatur
15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut
interficeret
18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae
elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et
ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper
accingitur
20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur
malum contra animam meam
21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est
misericordia tua libera me
22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem
tuus laetabitur
29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento
confusione sua
30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
|
109 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec
ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum
tuorum
3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero
ante luciferum genui te
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra
multorum
7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
|
109 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec
ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio
inimicorum tuorum
3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis
quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges
6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa
7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
|
110 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in
toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum
saeculi
4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate
et aequitate
9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum
et terribile nomen eius
10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum
laudatio eius manet in saeculum *saeculi;
|
110 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio
iustorum et congregatione
2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis
3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper
4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus
5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui
6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et
iudicium
8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain
facta in veritate et aequitate
9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph
sanctum et terribile nomen eius
10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui
faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
|
111 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum
in mandatis eius volet nimis
2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
6 quia in aeternum non commovebitur
7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor
eius sperare in Domino
8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu
eius exaltabitur in gloria
10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium
peccatorum peribit
|
111 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis
2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur
3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans
semper
4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus
5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio
6 caph quia in aeternum non commovebitur
7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun
paratum cor eius confidens in Domino
8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis
9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph
cornu eius exaltabitur in gloria
10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau
desiderium impiorum peribit
|
112 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
6 et humilia respicit in caelo et in terra
7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
|
112 alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius
5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans
6 humilia respicit in caelo et in terra
7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui
9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia
|
113 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus
eorum
11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt
in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum
est
20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel
benedixit domui Aaron
21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
|
113 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus
eorum
11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt
in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
19 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
20 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet
domui Aaron
21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
26 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
|
114 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me
tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
9 placebo Domino in regione vivorum
10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae
disrupisti vincula mea
17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
|
114 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me
angustiam et dolorem repperi
4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab
offensa
9 deambulabo coram Domino in terris viventium
10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae
dissolvisti vincula mea
17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
|
116 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi
2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet
in saeculum
|
116 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi
2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in
aeternum alleluia
|
117 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos
11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in
eos
12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in
nomine Domini * quia; ultus sum in eos
13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini
fecit virtutem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo
Domini
27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis
usque ad cornua altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus * es tu; et exaltabo te
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
|
117 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia
eius
2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine
Domini quia ultus sum eas
13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini
fecit fortitudinem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis
usque ad cornua altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
|